- FEZZA
- FEZZAurbs Africae clarissima, et perampla, Civitas primaria regni Fezzae, in Barbaria, sub Rege Marrochi, condita, ut ferunt, circa A. C. septingentesimum octuagesimum sextum. Dividitur in duas partes, quae a se invicem parum distant; earum una Fezza vetus, altera Fezza nova appellatur. Vetus Fezza quoqueve fluviolo in duo corpora finditur, orientale dicitur Beleida, habet autem quatuor familiarum milia: occidentale dicitur proprie Fezza vetus, quae facit octuaginta, et amplius familiarum milia. Non longe distat z Fezza nova, quae octo domuum milia habet: Fezza vetus est tota fere in collibus, et in vallibus, continet quinquaginta templa Mahumetana, insignis magnitudinis, ultra quae sexcenta minora numerantur. Fezza nova duplici muro altissimo atqueve fortissimo cincta in planitie amoenissima, non procul a flumine sita est: a veteri unius fere milliaris spatio, Moretius habet 1200. p. distat, idqueve ad occidentale, atqueve propemodum latus meridionale. Eius territorium â fluvio Buragrago, versus Ort. protenditur usqueve ad fluv. Gnavem, â Sept. fluvio Suba, a Mer. Atlantis radicibus clauditur. Merc. Deficit indies a multis annis. Est in prov. Fezza dicta. Quibusdam ol. Volubilis. Paucis abhinc annis sub Tafiletae Rege, cum Regnis Fezzae, et Marochii Baudr. Vide Morerium, qui urbem hanc prolixe describit, in Dict. Hist. ex Sanuto, Ioh. Leone, Marolio, Mercatore, Magino, Sansone, du Val etc. Habitatur a Mauris, et Arabibus: quibus quatuor uxores ducere, illasque repudiare pro lubitu licet, restitutâ dote. In virgine terra mortuos recondunt, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.